TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno, significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. Quod si Iudaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem Domini celebrare debemus! Et ideo maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos; quia octavae hebdomadis initium Pentecosten facit. Unde et Apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diversitatem esse temporum, scribens ad Corinthios: Apud vos, inquit, forsitan manebo; et hyemabo (I Cor. XVI, 6). Et infra: Manebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum (Ibid., 8 et 9). Itaque apud Corinthios hyemem agit, quorum erroribus angebatur; quod eorum circa Dei cultum frigeret affectus: cum Ephesiis pentecosten celebrat, atque his tradit mysteria, relaxat animum; quia fidei cernebat ardore ferventes. Ergo per hos quinquaginta dies ieiunium nescit Ecclesia, sicut Dominica qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam Dominica.