Sed cum in alio Evangelii libro (Matth. XVII, 19) de monte sit dictum, cuius species nuda gignentium vitium, olearumque ieiuna, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum, ferarumque cursibus inquieta, extollentem se altitudinem nequitiae spiritualis videatur exprimere, sicut scriptum est: Ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram (Ierem. LI, 25); congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit immundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. Nam fructus eius primo albet in flore, deinde iam formatus irrutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti, praevaricatione deiectus, tetro inhorruit odore peccati. En tibi illum arbori moro dicentem: Eradicare, et iactare in mare, cum legionem eiecit ex homine, in porcos transire permittit: qui exagitati diabolico spiritu, se in maria demerserunt.