TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 7, 8.) Sequitur ut nemo in operibus glorietur: quia iure Domino debemus obsequium. Nam si tu non dicis servo aranti, aut oves pascenti: Transi, recumbe (ubi intelligitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit: denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret); si ergo tu non dicis servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium, et gratias ei non agis: ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris; quia dum vivimus, debemus semper operari.