TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Videtis quo tendat qui Trinitatem negat unius potestatis, ut sit aliquid quod nesciat Filius? Cur enim celaret Filium proprium Pater? Aut enim invidiae causa nolumus aliis intimare quod scimus, aut ne forte prodamur: sed nec invidi in Patrem, nec proditoris in Filium suspicio cadit. Ergo unius sunt cognitionis, quia unius sunt potestatis. Deinde qui signa novit futuri iudicii, utique novit et finem.