TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo quia propter improbos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animaeque patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur; ut qui in Iudaea sunt, fugiant in montes (Matth. XXIV, 16). Quae est ista Iudaea? Novi enim et aliam Iudaeam secundum spiritum, non secundum litteram: Notus enim in Iudaea Deus (Ps. LXXV, 1). Quales autem isti montes qui possint metum futuri cohibere iudicii, cum scriptum sit: Tremor autem montes occupabit (Esai. LXIV, 3)? Coelum et terra transibunt (Luc. XXI, 33): quomodo terrarum portio manebit immunis, aut tueri me poterit, quae nec ipsa se servat? Ubi igitur me ab ira eius abscondam, qui conturbat profundum maris? Si ascendero in coelum, ibi est: si descendero in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8). Non ergo falli potest qui ubique est, sed placari.