TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed non solum hic coeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus Dei solvitur. Paterisne, oro, liberos tuos, vivente te, esse sub vitrico; aut incolumi matre, degere sub noverca? Pone, si repudiata non nubat. Et haec viro tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat? Pone, si nubat. Necessitatis illius tuum crimen est; et coniugium quod putas, adulterium est. Quid enim refert, utrum id aperta criminis confessione, an mariti specie adulter admittas; nisi quod gravius est legem criminis fecisse, quam furtum? .