Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas (nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11), quidquid autem mendax, utique non bonum), tamen addendo, Magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate; nam Deus universitate bonus, homo ex parte. Propterea Dominus: Quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum designat. Bonus enim quid est, nisi plenus bonitatis? At vero cum scriptum sit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2), utique de hominibus, non de Deo dixit; Deus enim unus est, non unus e numero (Deut. VI, 4); ita et Dei Filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis; unigenitus est, non unus ex genitis. Et ideo Nemo bonus, non praeiudicat Christo; quia nemo iudicat Christum. Nemo enim tamquam communiter de nobis dicitur, sed nihil Christo commune nobiscum.