TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ratio evidens exemplis non eget, tamen vel auctoritatem sequimini Scripturarum; scriptum est enim: Dominus iudex bonus domui Israel (Esai. XXXIII, 22). De Filio, an de Patre dicit? Sed Pater non iudicat quemquam; quia omne iudicium dedit Filio (Ioan. V, 22). Ergo Dominus bonus Filius. Accipe aliud: Trinitatem utique confitentur qui ad baptismum veniunt; quia baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ergo et Patri et Filio et Spiritui sancto confitentur. Cum ergo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1), bonus utique Pater, bonus et Filius, bonus et Spiritus sanctus, sed Deus unus est; quia bonus Dominus exspectantibus eum (Thren. III, 25). An non bonus qui bona tribuit animae quaerenti eum? An non bonus, Qui satiat in bonis animam tuam (Ps. CII, 5)? An non bonus, qui ait: Ego sum pastor bonus (Ioan. X, 11)? .