TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Pulchre mihi hodie legitur Legis exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de integro videtur incipere sacerdotium, quando temporum renovatur aetate. Bonum etiam quod legitur: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12). Vos enim mihi estis parentes, qui sacerdotium detulistis: vos, inquam, filii, vel parentes: filii singuli, universi parentes; libenter enim meos dixerim vos vel liberos, vel parentes, qui verbum Dei auditis et facitis: filios, quia scriptum est: Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII, 12): parentes, quia ipse Dominus dixit: Quae mihi mater aut fratres? Mater et fratres mei hi sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt (Luc. VIII, 21).