TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non otiose diximus proxime, quia nos materna querela praestrinxit: sed maluimus eum qui talis est, publice monere, quam domestice coercere. Et si nostra voce non proditur, vel suo tamen erubescit affectu. Ne commiseris, fili, ut parentes tuos aliorum fames pascat: ne commiseris, fili, ut ieiunia pauperum parentibus tuis cibum quaerant. Si non propter gratiam et salutem, propter verecundiam pasce vel tu, fili, vel tu, filia. Non pudet si te ingrediente in Ecclesiam, alienis manus suas anus mater extendat, et praetermissa filia, de extraneis stipem poscat; cum tu transeas sublimi collo, et nutibus oculorum, trahens vestem, habens inaures, et dextralia, et annulos, et reliqua quae Esaias dicit (Esai. III, 16 et seq)? Quid si in te sermonem suum vertat, reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genitrici debetur officium? Quid respondebis? .