TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quo loco insolentem Dominus infrenat iactantiam. Multi enim, ut praedicentur ab hominibus, Ecclesiae conferunt, quae suis auferunt; cum misericordia a domestico progredi debeat pietatis officio. Da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spirituale quod tibi deest; etenim qui honorat, honorabitur. Vide ergo quia ille cum accipit, tradit: et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus maiore mensura. Da pauperi in requiem eius, ut et tu communicans de tuo inopi, requiem consequaris. Sed ut pascendos Scriptura dicit parentes (Luc. XIV, 26): ita propter Deum relinquendos parentes; si impediant devotae mentis affectus. (Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam. .