TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Aliter enim non videret, nisi sequeretur Christum, nisi Dominum praedicaret, nisi saeculum praeteriret. Cum divitibus quoque in gratiam revertamur; nolumus enim offendere divites, quia volumus, si fieri potest, sanare omnes; ne in cameli comparatione praestricti, et in Zachaeo citius quam oportuit, derelicti, iustae habeant commotionis offensam.