Vidit itaque Zachaeum sursum; iam enim sublimitate fidei inter fructus novorum operum velut fecunda altitudine arboris eminebat. Et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium voluntates Dominica die relaxare animum, festivitatem admiscere delectat. Zachaeus in sycomoro, novum videlicet novi temporis pomum, ut in hoc quoque compleretur illud: Arbor fici produxit grossos suos (Cant. II, 13); ad hoc enim Christus advenit, ut ex lignis non poma, sed homines nascerentur. Legimus alibi: Cum esses sub arbore fici, vidi te (Ioan. I, 48). Ergo non Nathanael sub arbore, hoc est, supra radicem, quia iustus; radix enim sancta: sub arbore tamen Nathanael, quia sub Lege: Zachaeus supra arborem, quia supra Legem: ille domini occultus defensor, hic publicus praedicator: ille adhuc Christum ex Lege quaerebat, iste iam supra Legem, relinquebat sua, et Dominum sequebatur. (Vers. 16.) Ecce mna tua decem mnas acquisivit. .