TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 18.) Denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. Fortasse istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus: illae decem, duplicia, id est, mystica Legis, et moralia probitatis. Unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit (Matth. XXV, 15): in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. Ita quod numero inferius, re uberius. Et hic possumus decem mnas, decem verba intelligere, id est, Legis doctrinam: quinque mnas, magisteria disciplinae. Sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum; non enim in sermone, sed in virtute est regnum Dei.