TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Unus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem quae ad imaginem et similitudinem Dei data est nobis, studio voluptatis obruit, et tamquam in foveam carnis abscondit. De aliis siletur, qui quasi prodigi debitores, quae acceperant, perdiderunt (Luc. XX, 10). In duobus illis pauci sunt, qui per duas vices ad cultores vineae destinati sunt: in reliquis omnes Iudaei (Matth. XXIV, 18). Quam comparationem Matthaeus etiam nobis voluit aptare, quod similiter ut dives qui pecuniam suam non impartit pauperibus: ita etiam qui doctrinae suae gratiam non dividit imperitis, docere cum possit, haud mediocris reus est culpae (Lib. V de Fide, cap. 1). De quo, quoniam in libris de Fide scriptis diximus, transcurrere melius fuerit.