Ne ergo despicias hunc asellum; nam sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita contra inest homo cordis absconditus sub specie bestiali; quia sub exuviis corporis, quod nobis est commune cum belluis, mens Deo plena vegetatur. Quod ad figuram hominum pertinere sanctus Ioannes evidentius declaravit (Ioan. XII, 13), addendo quia acceperunt sibi medullas palmarum: iustus enim ut palma floret. Et ideo adventante Christo, erigebantur iam supra humeros hominum vexilla iustitiae, et insigna triumphorum. Quid miratur turba quod operatur mysterium? Etsi nesciat quid miretur; miratur tamen quia in illo pullo sapientia sedet, virtus manet, inhaeret iustitia.