TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 37.) Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus; ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi venisse de coelo. Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam (Psal. CXVII, 24) repetit: Hosanna filio David, hoc est, redemptorem domus David exspectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat: et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. Vere memorabile divinae operationis insigne; ut adversum se testimonium extorqueatur invitis, cum Deum negant affectibus, quem vocibus confitentur. Unde et Dominicum illud: (Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt. .