TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 10.) Et tempore fructuum servulos suos misit. Bene tempus fructuum posuit, non proventum; nullus enim fructus exstitit Iudaeorum, nullus vineae huius proventus, de qua Dominus ait: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Esai. V, 2). Itaque non laetitiae vino, non spirituali musto, sed cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. Denique Hieremias in lacum missus est (Ierem. XXXVIII, 6); haec enim erant iam torcularia Iudaeorum non vino repleta, sed borbore. Et licet generaliter prophetae videantur exprimi, dat tamen lectio (III Reg. XXI, 13), ut illum qui lapidatus est, Nabutham esse credamus: cuius etsi nullum acceperimus propheticum verbum, accepimus tamen propheticum factum; quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit. Quis autem est ille qui in capite vulneratur? Nimirum Esaias cuius facilius compaginem corporis serra divisit, quam fidem inclinavit, constantiamve detrivit, aut vigorem mentis exsecuit.