TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vinea typus noster est, quod populus Dei vitis aeternae radice fundatus, supereminet terris, ac solum vile praetexens, nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa viriditate vestitur, nunc mite iugum suscipit, cum maturioribus brachiis quasi sarmentis secundae vitis adoleverit. Agricola quippe omnipotens pater, vitis est Christus (Ioan. XV, 1 et seq.): at vero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur. Recte igitur vinea Christi populus nominatur, vel quod crucis in fronte praetexatur indicium, vel quod fructus eius postrema anni legatur aetate, vel quod omnibus ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, humilibus atque potentibus, servis ac dominis in Ecclesia Dei aequa dimensio, nulla discretio sit: ut vitis maritatur arboribus; ita corpus animae, anima quoque corpori coniugatur: ut vinea dum iugatur, erigitur; et recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur. Quinetiam ut tener surculus veteri abscissus ex arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes, ita in hoc carcereum corpus infusus, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam.