TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Haec est nostra vindemia. Laeti igitur atque securi, pars gremium suum mitium funiculis oneret uvarum, alii coelestia munera ore libemus, plerique bonarum gressibus voluntatum divini fructum muneris exprimentes, vestigia cothurnis nuda direptis, musto fluente tingamus; locus enim in quo stamus, terra sancta est, et ideo calceamenta solvenda sunt (Exod. III, 5), ut spiritale vestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens, corporei nexus vinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea.