TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel Iudaeos esse debere. Alibi dixit: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Quem locum plerique accipiunt, ut quia serpente suspenso, Christi crux annuntiata est, quo serpentinum nequitiae spiritalis virus aboleret, videatur astutus ita esse debere sicut Christus, simplex sicut Spiritus. En tibi serpentem illum qui caput semper custodiat, lethale vulnus excludat. Interrogatus a Iudaeis utrum de coelo accepisset potestatem, respondit: Baptismus Ioannis unde est: de coelo, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? ut dum illud de coelo esse negare non auderent, ipsos amentiae confutaret, qui eius auctorem negarent esse de coelo. Postulatus didrachma quaerit de imagine; alia enim imago Dei, alia imago mundi (Matth. XVII, 23). Unde et ille nos admonet: Sicut portavimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem huius coelestis (I Cor. XV, 49).