Nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos (Act. X, 23, et XIII, 3). Et ideo non personas designavit, sed numerum definivit; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo quem Spiritus misit in Gazam (Act. VIII, 26), quando Candacis reginae baptizavit eunuchum, et ab Azoto in Caesaream per omnes civitates verbum Domini seminavit. Nec illud praetereundum quod mox remittendos asserit; quia dirigendi erant qui dominum Iesum in finibus gentium praedicarent.