TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo conceptio criminosa est? Atqui liberi praemia nuptiarum sunt. Et quomodo Saram Dominus benedixit, et peperit? Quomodo Anna oravit, et genuit? Quomodo Rachel filios benedicta suscepit? Numquid erraverunt prophetae, quoniam Dominus errare non potuit? Sed in prophetis quoque Dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt. Qui igitur quadrare poterit discordia litterarum? .