Sed quia ibi bellum est, convertamur ad spiritum pacis; Pax enim dixit: Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae. Habetis iterum quod subiecit: Et vos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Ioan. XVI, 21 et 22); ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum, quasi adhuc incerta metuentium. Sed et hic in superioribus dixit: Edebant et bibebant: nubebant, et uxores ducebant (Luc. XVII, 27), ligantes scilicet se in hanc vitam, et sollicitudinibus saecularibus vincientes. Hae sunt itaque praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae virtutum, fetaeque vitiorum.