Ergo et Deum Christum et hominem esse credamus: unum in utroque, non alterum: cui a Patre subiiciuntur inimici non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae; quia in altero alter operatur. Nam et Filius subiicit inimicos Patri, qui Patrem clarificat super terram (Ioan. XVII, 4). Et dedit Pater Filio Nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 9 et 10): sed et Filius Patri dicit: Nomen tuum manifestavi hominibus, quod dedisti mihi (Ioan. XVII, 6). Dando autem nomen quod est super omne nomen, non plus dedit quam habuit: sed totum quod habuit, dedit. Dedit autem hoc nomen, ut Omnis lingua confiteatur Deo; quoniam Dominus Iesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11).