TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vide ergo singula. Pater subiicit Filio, Filius subiicit Patri: Pater suscitat Filium, Filius ipse se suscitat. Unde ait: Solvite hoc templum, et in triduo illud resuscitabo (Ioan. II, 19). Et Pater Dominus, et Filius Dominus: Dixit Dominus Domino meo. Et non duo Domini, sed unus Dominus; quia et Pater Deus, et Filius Deus: sed unus Deus; quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Unus Deus, quia una deitas: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga recta est, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7 et 8). Sed unus Deus, in quo et novi et veteris Testamenti doctrina concordat. Nam et in veteri Testamento scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum: et, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 5 et 13). In novo: Unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV, 6). Sic et Pater Dominus, et Filius Dominus: sed unus Dominus. Denique scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24); hoc in novo: in veteri autem scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Unde mirabiliter Apostolus, ne duos Deos diceret, aut duos Dominos nominaret, aut derogaret vel Filio, vel Patri: Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia: et unus Dominus Iesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Nam qui Deus, et Dominus: et qui Dominus, Deus. Denique scriptum est: Scitote quia Dominus ipse est Deus noster (Psal. XCIX, 3).