TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sequebatur de vidua locus (Vers. 1 et seq.), quam quoniam iam in libro quem de Viduis scripsimus praedicavimus (Lib. de Vid.), nunc sequestramus. Verum autem dictum est iuxta proposita de templo quod Salomon condidit, idque iudicii esse tempore subvertendum, nihil est enim opere et manu factum, quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat: est tamen et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus, et ornatum donis, cuius eversionem Dominus significare videatur. Synagoga scilicet Iudaeorum, cuius structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur; et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.