TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. Quid enim mihi prodest diem scire iudicii? Quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si Dominus veniat, nisi veniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi vivat in me Christus, in me Christus loquatur? Ergo mihi Christus debet venire, mihi debet adventus eius fieri. Fit autem Domini secundus adventus in defectione mundi, quando possumus dicere: Mihi autem mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14).