Pulchre autem Lucas quoniam filios Iacob plures non poterat comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur; licet in aliis, id est longe posterioribus, patriarcharum tamen nequaquam nomina praetermittenda arbitratus sit, sed prae caeteris eligenda, Ioseph, Iudae, Simeonis, et Levi (Luc. III, 30). Quatuor enim genera in his quorum isti posteri sunt, cognoscimus fuisse virtutum. In Iuda, id est, illo superiore, Dominicae per figuram passionis mysterium fuisse prophetatum (Gen. XLIX, 11): in Ioseph praecessisse castitatis exemplum (Gen. XXXIX, 7): in Simeon vindictam laesi pudoris (Gen. XXXIV, 25): in Levi officium sacerdotis (Num. III, 6). Per Nathan quoque expressam advertimus prophetiae dignitatem (II Reg. XII, 1); ut quia unus omnia Christus Iesus, in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa praecederent.