TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Noe quoque iusti inter Dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti; ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur, qui eam in typo ante fundaverat (Gen. VI, 14). Nam de Mathusala quid dicam, cuius ultra diluvium numerantur anni (Gen. V, 27); ut quoniam solus est Christus, cuius vita nullam sensit aetatem, in maioribus quoque suis non sensisse diluvia videretur. Enoch vero nonne manifestum et pietatis Dominicae et divinitatis indicium est; eo quod nec mortem senserit Dominus, et ad coelum remeaverit, cuius generis auctor raptus ad coelum est? Unde manifestum est, et Christum potuisse non mori, sed noluisse; ut nobis mors illa prodesset. Et ille quidem raptus est, ne malitia mutaret cor eius: Dominus autem quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae maiestate remeavit. Siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut eum qui percusserat fratrem (Gen. IV, 8), inter Domini numeraret auctores; cum servulos iste servaverit, ut fraterni eos nominis honore donaret: iste non servaverit, nec fratri pepercerit. Sed nec illud otiosum, quod Seth praeteritus non est (Gen. V, 3), quem posteriore Adam generatione suscepit; ut cum duae sint populi generationes, signaretur in typo Dominum Iesum Christum in posteriore potius quam priore generatione numerandum.