Sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias idolorum, sermonem eius aures gentilium respuissent. Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae sunt in eo (Act. XVII, 24). Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem. Adiunxit eo quod coeli et terrae Dominus in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi: erroris remedium docens esse studium poenitendi. Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis (Act. XVII, 31). Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur. Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32)? Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34). Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis apud gentiles ordo servandus est.