TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

At vero cum Iudaeos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum iustum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. II, 22, et III, 14, et XIII, 33, ex Psal. II, 7). Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum eius adventum prophetarum voce designa: resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras. Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), comprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum. .