TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quid sit iustificari Deum, impensius requiramus. Apostolus dicit: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris (Rom. III, 4). David quoque dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris (Psal. L, 6). Ergo is qui peccat, et confitetur Deo peccatum, iustificat Deum cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans. In baptismate igitur iustificatur Deus, in quo est confessio, et venia peccatorum. .