TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Non contemnamus igitur sicut Pharisaei consilium Dei. Consilium Dei est in baptismate Ioannis: quis igitur dubitet Dei esse consilium in Christi lavacro? Hoc est consilium quod magni consilii Angelus reperit, quod nemo cognovit: Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 34)? Hominis consilium nemo contemnit, Dei consilium quis refutet? Ergo quasi filii matrem iustificemus, matrem sequamur. Scimus quia mater pro filiis se offert periculo. Matris sapientiae consilio, matris obediamus imperio. (Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. .