TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi Legis imponunt, et ideo secundum Prophetam: Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum (Psal. II, 3); Christum enim recepimus, qui cervicibus nostris pietatis suae iugum mite suspendit. Quinque autem iuga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis, de quibus in Evangelio videtur Samaritanae dicere: Quinque enim viros habuisti (Ioan. IV, 18).