TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

At vero haeresis velut Eva femineo rigorem fidei tentat affectu, et lubrica facilitate prolabens, lenocinia falsi decoris affectat, intemeratam negligens pulchritudinem veritatis. Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi ei quem suae professio vocis excluserit: Dominus autem omnes clementer invitat, sed nos aut desidia nostra, aut error avertit.