Scriptum est autem Evangelium ad Theophilum, hoc est, ad eum, quem Deus diligit. Si Deum diligis, ad te scriptum est: si ad te scriptum est, suscipe munus Evangelistae: pignus amici in penetralibus animi diligenter adserva. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (II Tim. I, 14): frequenter inspice, saepius discute. Fides pignori prima debetur: fidem sequitur diligentia; ne commissa tibi pignora aut tinea, aut aerugo consumat. Quod enim tibi commissum est, consumi potest: Evangelium consumi non potest. Evangelium bonum pignus est: sed vide ne vel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat. Consumit tinea, si quod bene legeris, male credas.