TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Tinea haereticus est, tinea Photinus est, tinea tua Arrius est. Scindit vestimentum, qui separat a Deo Verbum. Scindit vestimentum Photinus, cum legit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat (Ioan. I, 1). Integrum enim vestimentum est, si legas: Et Deus erat Verbum. (Ibid.) Scindit vestimentum qui separat a Deo Christum. Scindit vestimentum qui legit: Haec est autem vita aeterna; ut cognoscant te solum verum Deum (Ioan. XVII, 3); nisi cognoscat et Christum. Non enim solum Patrem vere Deum cognoscere vita aeterna est: sed etiam Christum cognoscere verum Deum, verum de vero, Deum de Deo, vita est sempiterna. Tinea est Christum cognoscere sine divinitatis fide, aut corporis sacramento. Tinea est Arrius, tinea est Sabellius. Patitur has tineas spiritus fluctuantium: patitur has tineas spiritus qui non credit quia Pater et Filius divinitate unum sunt: Scindit quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30), qui unum per discretas substantias dividit. Patitur hanc tineam spiritus, qui Iesum Christum in carne venisse non credit: et ipse est tinea; ipse est enim antichristus. Qui autem de Deo sunt, fidem tenent; et ideo tineam pati non queunt, quae dividit vestimentum. Omne enim quod inter se dividitur, sicut satanae regnum, non potest esse perpetuum. .