Est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur, aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae. Aerugo mentis est rei cupiditas familiaris: aerugo mentis incuria est: aerugo mentis est ambitio dignitatum, si in his summa spes vitae praesentis locetur. Et ideo ad divina conversi, acuamus ingenium, exerceamus affectum; ut gladium illum, quem vendita veste (Luc. XXII, 36), emi Dominus iubet, paratum semper et lucidum tamquam in vagina mentis reconditum habere possimus. Arma enim spiritalia et fortia Deo ad destruendas munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia; ne cum venerit dux coelestis militiae, situ nostrorum offensus armorum, a legionum suarum nos societate secernat. (Vers. 5, 6). Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia: et uxor eius de filiabus Aaron, et nomen eius Elizabeth. Et erant ambo iusti, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. .