Et uxor, inquit, eius de filiabus Aaron. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a maioribus sancti Ioannis nobilitas propagatur; non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Tales enim maiores habere debuit praenuntius Christi; ut non repente conceptam, sed a maioribus acceptam, et ipso infusam iure naturae praedicare fidem Dominici videretur adventus.