TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Erant, inquit, ambo iusti incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Quid ad hoc referunt qui peccatis suis solatia praeferentes, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo; quia scriptum est in Iob: Nemo mundus a sorde, nec si una die vita eius sit in terra, numerosi menses eius ab ipso (Iob. XIV, 4 et 5)? Quibus respondendum est, prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant: utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare? Si enim hoc putant sine peccato esse, desiisse peccare: et ipse consentio; Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Sin autem, eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitae transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam; cum legamus: Quia sic Dominus dilexit Ecclesiam . . . . ut exhibeat sibi ipse gloriosam, et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi: sed ut sit sancta, et immaculata (Ephes. V, 25 et 27). Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse; nisi primo per Dei gratiam, quod abluta a delicto sit: deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? Ita nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile est naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut immaculata videatur.