TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec otiose iustos ante Deum dixit, incedentes in mandatis et iustificationibus Domini: in quo Patrem omnipotentem, et Filium comprehendit. Filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit, etiam sanctus Lucas evangelista declarat (Luc. VI, 47). Et bene iustos ante Deum; non enim omnis qui iustus est ante homines, iustus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus: homines in facie, Deus in corde. Et ideo fieri potest ut aliquis, affectata bonitate populari, iustus videatur mihi: iustus autem ante Deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. Perfecta igitur laus est, ante Deum iustum esse. Unde et Apostolus: Cuius laus, inquit, non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29). Beatus plane ille qui in conspectu Dei iustus est. Beatus ille, de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Ioan. I, 47); verus enim Israelita, qui Deum videt, et videri se novit a Deo, et ipsi exhibet cordis occulta. Solus enim perfectior, qui ab eo probatur, qui non potest falli: Iudicia enim Domini vera (Psal. XVIII, 10): iudicia autem hominum saepe falluntur; ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant, et iustum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent. Novit autem Dominus immaculatorum vias (Psal. XXXVI, 18); nec pro peccatore laudabilem, nec pro laudabili peccatorem: sed unumquemque pro competentium iudicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. Divina namque iudicia meritum iusti ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur. Plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur: aut improba cogitatio facti alicuius decore velatur. Sed etiam quod bene feceris, si male cogitaveris, divino iudicio non potest comprobari. Scriptum est enim: Iuste quod iustum est persequeris (Deut. XVI, 20). Nam nisi esset ut iustum iniuste faceres, numquam dictum esset: Iuste quod iustum est persequeris. Et certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse Salvator dicens: Cum feceris eleemosynam, noli tuba canere ante te. Et, Cum oratis, non eritis sicut hypocritae (Matth. VI, 2 et 5). Bonum est misericordia, bonum est oratio: sed potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut videatur ab hominibus.