TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et aliud quidem fertur Evangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides Evangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. Fertur etiam aliud Evangelium, quod scribitur secundum Thomam. Novi aliud scriptum secundum Matthiam. Legimus aliqua (Dist. 37, cap. Legimus aliqua), ne legantur: legimus, ne ignoremus: legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum. Sed Ecclesia, cum quatuor Evangelii libros habeat, per universum mundum Evangelistis redundat: haereses, cum multa habeant, unum non habent. Multi enim conati, sed Dei gratia destituti sunt. Plerique etiam ex quatuor Evangelii libris in unum ea quae venenatis putaverunt assertionibus convenientia, referserunt. Ita Ecclesia quae unum Evangelium habet, unum Deum docet: illi autem qui alium Deum veteris Testamenti, alium novi asserunt, ex multis Evangeliis non unum Deum, sed plures fecerunt.