TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quoniam multi, inquit, conati sunt. Conati utique illi sunt, qui implere nequiverunt. Ergo multos coepisse, nec implevisse, etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens plurimos esse conatos. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit; ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Ioannes, non conatus est Lucas: sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine coepta complerunt. Et ideo dicit: Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis, completae sunt, vel quae in nobis redundant. .