TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quid de Trinitate dicam? Seraphim quando voluit, apparuit, et vocem eius Esaias solus audivit (Esai. VI, 6). Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur; neque etiam in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere. Tamen, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus.