TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sunt mundo. Et ideo ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8). Quantos beatos iam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur: et cum praesens est, non videtur. Denique nec apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait: Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis (Ioan. XIV, 9)! Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim iam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur; ut videri possit a nobis. Ideo ergo apparuit Zachariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum voluit, non apparuit quamdiu noluit. .