TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bene etiam praeibit ante faciem Domini sanctus Ioannes, qui praenuntius natus est, et praenuntius mortuus est. Et fortasse hoc mysterium in hac vita nostra hodieque celebratur. Praecurrit enim animae nostrae quaedam virtus Ioannis, cum credere paramus in Christum; ut paret ad fidem animae nostrae vias, et de vitae istius tramite tortuoso, rectas semimitas nostri faciat commeatus, ne anfractu labamur erroris; quo omnis vallis animae nostrae virtutis fructibus possit impleri, et omnis saecularium altitudo meritorum Domino se humili magis timore prosternat, sciens nihil sublime posse esse, quod fragile est. (Vers. 18, 19, 20.) Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et respondit ei angelus dicens: Ego sum Gabriel angelus, qui assisto ante Deum, et missus sum haec annuntiare tibi. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant; propterea quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. .