Condemnatur silentio incredulitas sacerdotis, et fides prophetarum probatur oraculo. Clama, inquit. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum (Esai. XL, 6). Vides iubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis affectum, obsequentis oraculum. Credidit enim, qui quid clamaret exposcit: et quia credidit, prophetavit. At vero Zacharias qui non credidit, non potuit loqui: sed (Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus. .