TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et ipse erat annuens illis. Remansit ergo mutus Zacharias et erat innuens illis. Quid est nutus, nisi quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem: quidam, suprema morte, voce suppressa, mutus sermo morientium? Nonne tibi videtur huic similis esse populus Iudaeorum, ita irrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem: qui in ultimo spei vitalis obitu constitutus, vocem quam habebat, amiserit: quae titubantis actu corporis signum verbi cupiat explicare, non verbum? Mutus ergo populus sine ratione, sine verbo. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? Et est profecto vox operum, fideique clamor, sicut lectum est: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. Qui ergo cordis clamorem perdidit, perdidit etiam linguae. Nam qui distinctionem fidei non tenet, quomodo potest tenere verborum? Et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat (Exod. IV, 10): sed posteaquam dixit, verbum accepit, et bonorum operum edidit claritatem. Ergo sicut Moyses typus populi fuit, et typus Legis, ita etiam Zacharias tacuit.