TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Singula itaque ut concurrant, considerandum est. Verbum in utero. Lex in silentio, Ioannes appellatur, et Zacharias loquitur. Verbum editur, Lex absolvitur, sed Legis absolutio Verbi est explicatio: Et ideo qui dixerit verbum, loquitur; etiamsi ante non sit locutus. Ab angelo iubetur tacere Zacharias, ab angelo vox premitur Iudaeorum. Non enim humanae, sed divinae hoc potestatis imperium est; ut non loquatur Deo, qui non credidit Christo. Et ideo credamus, ut loquamur. Credat Iudaeus, ut loqui possit. Loquamur in spiritu mysteria, intelligamus rationem sacrificiorum veterum, aenigmata prophetarum. Mutus est qui non intelligit Legem, mutus est qui non intelligit divinarum seriem Scripturarum. Vox enim nostra fides est; et ideo malo in Ecclesia quinque verba mente mea loqui ut alios instruam, quam decem millia in lingua . . . . Linguae enim in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor, XIV, 19 et 22): prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. (Vers. 24, 25.) Post hos autem dies concepit Elizabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines? .